Liber Proverbiorum*

Caput 16: Versus 3

Revela Domino.Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.
(* Traductions européennes)